Die 11 octobris menis a. 1962 Concilium Oecumenicum Vaticanum II
.....Quod incohatur Concilium, veluti dies in Ecclesia oritur splendidissima luce refulgens. Tantum aurora est; et iam primi orientis solis radii quam suaviter animos afficiunt nostros! Omnia hic sanctitatem spirant, laetitiam excitant. Contemplamur enim stellas claritate sua maiestatem huius templi adaugere, quae, teste Ioanne Apostolo, vos estis; et per vos quasi aurea lucere candelabra circa Principis Apostolorum sepulcrum, quae sunt Ecclesiae vobis concreditae..... link: https://www.vatican.va/content/john-xxiii/la/speeches/1962/documents/hf_j-xxiii_spe_19621011_opening-council.html